라틴어 문장 검색

Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper invigilat, deinde bene dormit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장40)
Solet etiam prodesse post varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장27)
Lenta quoque in balineo mora, deinde cena exigua prodesse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장46)
cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장59)
utilis plenis, biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장81)
Nam sive plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne conrumpatur non oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장82)
Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliva vel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장85)
Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장2)
Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장13)
Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장18)
5. Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines, destillationes tonsillaeque male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장1)
7. At si laxius intestinum dolore consuevit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장1)
cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장4)
Prodest etiam adversus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장10)
At prodest iuvenibus et omnibus plenis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION