라틴어 문장 검색

nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장2)
Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cremarique permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장5)
caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) postera demum die repertum et cremato iam corpori admixtum est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장2)
sed condito odio eandem utilitatem fovere, crebris epistulis sine respectu veniae probra Othoni obiectantes, cum duces partium Othonis quamvis uberrima conviciorum in Vitellium materia abstinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장9)
requisitum Orfidii legati corpus honore solito crematur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장12)
caesae publice victimae cremataeque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장3)
condita erat Ti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장2)
igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trapezuntem vetusta fama civitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam, subitus inrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장4)
ea tunc aedes cremabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장14)
ceteri in custodiam conditi, nihil quisquam locutus indignum, et quamquam inter adversa, salva virtutis fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장10)
socii saepe nostri excindi urbis suas seque cum coniugibus ac liberis cremari pertulerunt, neque aliud pretium exitus quam fides famaque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장7)
cohortium alarum legionum hiberna subversa cremataque, iis tantum relictis quae Mogontiaci ac Vindonissae sita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장10)
utque famam exitii sui faceret, villam, in quam perfugerat, cremavit, illic voluntaria morte interisse creditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장6)
sed tristis nuntius avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne iniecto cremavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장6)
Aegyptiorum antistites sic memorant, Ptolemaeo regi, qui Macedonum primus Aegypti opes firmavit, cum Alexandriae recens conditae moenia templaque et religiones adderet, oblatum per quietem decore eximio et maiore quam humana specie iuvenem, qui moneret ut fidissimis amicorum in Pontum missis effigiem suam acciret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION