라틴어 문장 검색

Id etiam memoriae nos veteres docent in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace excogitata, et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 11:1)
Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam, largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine, militibus per Orientem diffusis, viritim tribueret, hac tristitia cognita, alienum pervidens tempus, Cyzicum cum his quae susceperat, se citius contulit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 5:1)
Qua succensus alacritate, Valens castra promovit ad Phrygiam et prope Nacoliam collatis manibus partium, dum in ancipiti articulo proelium versaretur, Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque secuti complures, iam pila quatientes et gladios, ad imperatorem transeunt cum vexillis, scuta perversa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 7:1)
Verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum, ut deditum noxae mancipium, in custodiam compegerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 5:1)
Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos, non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 6:1)
Signo itaque per bucinas dato, cum pede collato res agi coepisset, saeva vexillorum splendentium facie territi, stetere Germani.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 6:1)
Acri igitur partium spiritu, conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere collatis, quos latius sese pandens exercitus, infusis utrimque cornibus afflictabat, per fremitus territos, et equorum hinnitus, et tubas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 13:1)
Eumenius enim et Abienus, ambo ex coetu amplissimo, infamati sub Maximino, in Fausianam feminam non obscuram, post Victorini obitum, quo iuvante vixere securius, Simplicii adventu perterrefacti, non secus volentis maligna cum minis, ad secreta receptacula se contulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 48:2)
Iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec unde convenerat, dux alacrior ad audendum, et corde celso ad vindictam compertorum erectus, Valentinum quidem cum paucis arta ei societate iunctissimis, letali poena plectendos, Dulcitio dediderat duci:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 6:1)
Secutusque acclamationem rogantium, sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedidit occidendos, sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis, acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam, in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem, hoc genere poenarum extinxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 22:3)
ubi Iesalensium gens fera semet dedidit voluntaria, auxilia praestare spondens et commeatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 44:3)
Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 48:1)
Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut in colluvione taeterrima audire existimes ululabili clamore Thersiten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 15:1)
Nec enim ulla sunt illis vel tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 18:1)
negotium laetitiae fuit potius quam timori, eruditis adulatoribus in maius fortunam principis extollentibus, quae ex ultimis terris tot tirocinia trahens, ei nec opinanti offerret, ut collatis in unum suis et alienigenis viribus, invictum haberet exercitum, et pro militari supplemento, quod provinciatim annuum pendebatur, thesauris accederet auri cumulus magnus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION