라틴어 문장 검색

Non aliquando castigatio necessaria est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 33:2)
Corrigendus est itaque, qui peccat, et admonitione et vi, et molliter et aspere, meliorque tam sibi quam aliis faciendus non sine castigatione, sed sine ira;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 88:1)
haec enim castigatio consuetudinem efficiet non facile credendi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:3)
In iis erunt boni magistratus parentesque et praeceptores et iudices, quorum castigatio sic accipienda est quomodo scalpellum et abstinentia et alia quae profutura torquent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 146:2)
alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:4)
Ultio doloris confessio est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:3)
Non est confessio nisi cum accusator eruit, negat rea, tortor expressit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.16)
Confessio conscientiae uox est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.31)
Confessio coacti et quae fecit agnoscentis uerbum est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.32)
Confessio seruitutis est iussa facere:
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 4:5)
at ubi se furens ille quantumque caderet ignarus bis terque repetita confessione transfodit, acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a iudicibus reum laesae maiestatis confitentem teneri, ad hoc et milibus formularum iuris id sancientum iugulabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:5)
2 nam quid potest esse castigationis huiusce tenore pretiosius, in qua forte peccato animus aeger repperit intrinsecus remedium, cum non valeret extrinsecus invenire convicium?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:2)
Proximum ab innocentia tenet locum verecunda peccati confessio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 51)
Sed Christianis solis nihil permittitur loqui quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum, sed illud solum expectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 3:1)
Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION