라틴어 문장 검색

qui si ita se habet ut, quem ad modum audiebam de Graeceio, confligi cum eo sine periculo non possit, non ille mihi fugisse a Mutina videtur sed locum belli gerendi mutasse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 12 2:1)
sed tamen nihil de diligentia remittere debetis dareque operam ut quam paratissimi et ab exercitu reliquisque rebus pro vestra salute contra sceleratissimam conspirationem hostium confligamus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13a 2:2)
quod si paris copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tam diu tenuit quam diu in provincia Parthi fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 19 2:4)
quibus ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem exercitu quem consul non armis sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 3:1)
video enim utrumque comminus ictu cecidisse contrario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:3)
Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne censes conflixisse cum Erymanthio apro aut leone Nemeaeo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:7)
nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis, quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo, quaeque est procul urbe Quirini, aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 538)
talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax dicitur Hectoreas sustinuisse faces, ut propius ventum est admotaque dextera dextrae, resque fero potuit comminus ense geri, dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic, quotque neci dederis quosque quibusque modis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 714)
at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas, dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae, mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores cervicemque polo suppositurus Atlas, victus uterque parens tamen est pietate sororum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권93)
" Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum comminus ense ferit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:5)
Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti, intorquet iaculum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:1)
Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto desilit et nitido securum comminus hostem ense petens parmam gladio galeamque cavari cernit et in duro laedi quoque corpore ferrum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 15:4)
Comminus adgreditur laterique recondere duro luctatur gladium:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:9)
at quoniam concurrere comminus hosti non datur, occulta necopinum perde sagitta!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 62:7)
Ita a Manichaeorum doctrina sese detraxit, in qua antea vitam duxerat et ob cuius influxum pronus fuerat ad conceptum, iuxta quem malum et bonum, in mutua confusione et mixtura absque finibus circumscriptis, constanter confligebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 57:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION