라틴어 문장 검색

propterea non est oneri neque deprimit auras, ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra nec caput est oneri collo nec denique totum corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:2)
cetera quae fieri in terris caeloque tuentur mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe et faciunt animos humilis formidine divom depressosque premunt ad terram propterea quod ignorantia causarum conferre deorum cogit ad imperium res et concedere regnum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:3)
hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit in mare de caelo tam quam demissa columna, paulatim, quasi quid pugno bracchique superne coniectu trudatur et extendatur in undas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 14:3)
Nec indigeste tamquam in acervum congessimus digna memoratu:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 3:1)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Qua gratia Siculi omne genus frugum congesserunt in aram Palicorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:3)
Tot loquendi semina interrogando congessit, ut pruritum senectutis expleret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 15:5)
Cruditates eveniunt aut qualitate suci in quem cibus vertitur, si non sit aptus humori qui corpus optinuit, aut ipsius cibi multitudine, non sufficiente natura ad omnia quae congesta sunt concoquenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 9:1)
an de singulis militibus profecta simulachra se congerunt atque ita collata tot milia penetrant oculos intuentis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:3)
Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem, Et medio congesta foro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:68)
Congesta recepit Omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:96)
congesto pondere puppis Versa, cava texit pelagus nautasque carina;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:13)
Inde ruunt toto congesta pericula mundo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:3)
latet obsitus aer Infernae pallore domus, nimbisque gravatus Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:23)
Haud procul a Ditis caecis depressa cavernis In praeceps subsedit humus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION