라틴어 문장 검색

quem, nocte silenti Si descendisset, seruabat, ut hunc rapuisset.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:2)
Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
(불가타 성경, 미카서, 2장2)
Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장29)
Subito autem concidit in terram; eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sellam gestatoriam imposuerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장27)
At nos desuper irridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:17)
Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:17)
Cum sera uobis rapiet hoc etiam dies
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 25:1)
sensi, inquit, cum uerba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius, ipsa perfeci;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:6)
Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uirtutum mali rapiant, uehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:6)
Eadem rapiens condit et aufert
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 32:1)
Poma cernenti rapuit draconi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 17:1)
Postquam repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter constitutum ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 6:4)
Acies interim mediae cum concurrere conarentur, subito ex condensis turmis pedites Numidae levis armaturae cum equitibus procurrunt et inter legionarios pedites iacula coniciunt.
(카이사르, 아프리카 전기 14:3)
Ita puncto temporis omnibus legionariis ab hostium equitatu circumventis Caesarisque copiis in orbem compulsis intra cancellos omnes coniecti pugnare cogebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 15:4)
' Omnium tamen animi in terrorem coniecti, et maxime tironum:
(카이사르, 아프리카 전기 16:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION