라틴어 문장 검색

Cumque nodosis coartationibus aequitate diu calcata, et nexibili asseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi conscientia ipsa viros ostenderent claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exsilio et pecuniariis afflicti dispendiis, paulo postea reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 11:1)
Suggen eorum . . . Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito, ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus, gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 27:1)
Quibus ille cognitis, cum esset (ut dictum est) in secessu, conscientia malorum urgente, vel rationem formidine superante calumniarum, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 12:1)
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 2:1)
Hocque populus qui muros obsidebat dolenter accepto, ad vindictam detentorum regum (ut opinabatur) paulatim augescens, multa minabatur et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 7:1)
Waifarius dux Aquitaniorum, minime cogitans de obsidibus vel de sacramentis suis, quasi in vindictam supra Pippinum regem exercitum misit, qui ad Cavalonum civitatem venerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 761 25:2)
Et ista omnia supradictus dux Tassilo seu malivola uxor eius, Liutberga Deo odibilis, per fraudem consiliaverunt, Quarta pugna fuit commissa ab Avaris, qui voluerunt vindictam peragere contra Baioarios.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:9)
Dei solatium postulaverunt pro salute exercitus et adiutorio domini nostri Iesu Christi et pro victoria et vindicta super Avaros.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:6)
Mihi vindictam, et ego retribuam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:8)
cui tamen rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi sunt?
(아풀레이우스, 변명 45:11)
"Et ipse quidem conscientia tanti facinoris merito permotus statim profugit et in domum quandam praesidio tenebrarum elapsus perpetem noctem delituit;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:8)
tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:3)
"En conscientia:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:6)
"Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:4)
"Oro te, et dei perfida muliere vindictam, immo vero licet maius quodvis supplicium sume."
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION