라틴어 문장 검색

dum integrae res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus vindex fortunae dignitatisque suae aut, ut viro forti dignum sit, patiatur quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 535:1)
adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque quae vel socios, nedum hostis victos, terrere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 343:1)
nominati sunt enim regis amici purpuratique, duces exercituum, praefecti navium aut praesidiorum, servire regi humiliter, aliis superbe imperare adsueti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 385:2)
Censen tu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 254)
Ego, qui tuo maerore maceror, macesco, consenesco et tabesco miser;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 228)
ita in manibus consenescit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 221)
prae maerore adeo miser atque aegritudine consenui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 337)
adsuetos tauri saltus, adsueta leones - nec feritas illos impedit antra petunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 318)
aut adsvetus aquae figurate 'aquae adsuetus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4951)

SEARCH

MENU NAVIGATION