라틴어 문장 검색

indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장1)
Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장27)
Nec obstare mihi videtur, quod Boetius in cap. quadragesimo libri II inst.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:4)
Hic ergo ex multiplici et superparticulari consistit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:5)
Necesse est, inquit, omnia quae sunt vel infinita esse vel finita, demonstrare scilicet volens, omnia, quaecunque sunt, ex his duobus consistere, aut ex finita scilicet esse aut ex infinita, ad numeri sine dubio similitudinem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:12)
Quod videlicet non sine causa dictum est, omnia, quae ex contrariis consisterent, armonia quadam coniungi atque componi.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:14)
Quid autem esset differentia terminorum superius definitum est. Hanc autem esse arithmeticam medietatem numerorum, ipsa ratio declarabit, quoniam eius proportio in numeri quantitate consistit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:3)
Uisibus obstat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 13:1)
— Qui quidem, inquam, mente consistat nullus prorsus ambigat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:7)
Non nox astris nubibus obstat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IV 10:1)
in his enim duobus consistit vita beata.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:3)
Et in speculando consistit delectatio et maior, cum intellegibilia sint nobiliora.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:7)
Quae res cum animadversa esset, subito legionarii consistunt, et equites quamquam erant pauci, tamen contra tantam multitudinem audacissime concurrunt.
(카이사르, 아프리카 전기 6:2)
Quod cum saepius fieret, neque ex Caesaris castris quisquam prodiret neque propius eius copias accederet, despecta patientia Caesaris exercitusque eius, [Iuba] universis copiis productis elephantisque turritis XXX ante aciem instructis quam latissime potuit porrecta equitum peditumque multitudine uno tempore progressus haud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.
(카이사르, 아프리카 전기 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION