라틴어 문장 검색

quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:5)
Magis autem honestis quam necessariis rationibus utimur, quoniam apud bonos id semper praecipuum statuitur, quod ex honestate amplius commendatur, et ea semper potior est ratio quae ad honestatem amplius quam ad necessitatem vergit, praesertim cum quae honesta sunt per se placeant, atque nos statim sua vi quadam alliciant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:15)
Sed incidunt, ut supra dixi, saepe causae, cum repugnare utilitas honestati videatur, ut animadvertendum sit, repugnetne plane an possit cum honestate coniungi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 62:1)
nam et generale quoddam decorum intellegimus, quod in omni honestate versatur, et aliud huic subiectum, quod pertinet ad singulas partes honestatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 124:2)
voluptatem autem et honestatem finis esse Callipho censuit, vacare omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 176:2)
ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 46:1)
Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani sonare - his enim ipsis verbis utitur - neque intellegere nec videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:3)
Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi, quarum duae ad decus honestatemque pertinerent, duae ad commoda vitae, copias, opes, facultates, quinta ad eligendi iudicium, si quando ea, quae dixi, pugnare inter se viderentur, honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION