라틴어 문장 검색

Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit.
(아풀레이우스, 변명 55:7)
deam conspiciens, canenti similis, tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos, Graecanico cingulo, chlamyde uelat utrumque brachium ad usque articulos palmarum, cetera decoris striis dependent;
(아풀레이우스, 플로리다 15:14)
commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis cogitanti:
(아풀레이우스, 플로리다 16:22)
certe quidem iacenti homini ac prope deposito fatum attulit.
(아풀레이우스, 플로리다 19:5)
ecce Socraten contubernalem meum conspicio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:1)
Sed dum pede altera fulcimentum quo sustinebar repello, ut ponderis deductu restis ad ingluviem astricta spiritus officia discluderet, repente putris alioquin et vetus funis dirumpitur, atque ego de alto reddens Socratem - nam iuxta me iacebat - superruo cumque eo in terram devolvor.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:8)
Huius adhaerebat lateri senex iam gravis in annis, qui, ut primum me conspexit,
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:4)
"Nam simul quemque conspexerit speciosae formae iuvenem, venustate eius sumitur et illico in eum et oculum et animum detorquet:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:13)
Isto aspectu defixus obstupui et mirabundus steti, steterunt et membra quae iacebant ante.
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:5)
"passim trucidatos per medias plateas videbis iacere, nec praesidis auxilia longinqua levare civitatem tanta clade possunt."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:9)
"nec mora, cum me somnus profundus in imum barathrum repente demergit, ut ne deus quidem Delphicus ipse facile discerneret, duobus nobis iacentibus, quis esset magis mortuus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:39)
Ac dum primum angiportum insistimus, statim civitas omnis in publicum effusa mira densitate nos insequitur, et quamquam capite in terram, immo ad ipsos inferos iam deiecto maestus incederem, obliquato tamen aspectu rem admirationis maximae conspicio;
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:2)
"nam cum fere iam tertia vigilia scrupulosa diligentia cunctae civitatis ostiatim singula considerans circumirem, conspicio istum crudelissimum iuvenem mucrone destricto passim caedibus operantem, iamque tres numero saevitia eius interemptos ante pedes ipsius spirantibusadhuc corporibus in multo sanguine palpitantes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:7)
"qui sopitus iacebit, trucidetur;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:12)
Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum.
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION