라틴어 문장 검색

haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 474:1)
et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 475:2)
ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 207:2)
maxime autem consternavit eos metus, si semel primis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 379:1)
tantae corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 574:4)
nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate disiectam nuper vidimus ipsi, et Romae extra Portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. et L. Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Q. Ennii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 712:3)
haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 208:2)
audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 101:1)
neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 523:2)
erigebatur autem machina in altitudinem ad disiciendum murum circiter pedes C, item a latere dextra ac sinistra procurrendo praestringebat non minus pedes C. gubernabant eam homines C habentem pondus talentum quattuor milium, quod fit CCCC
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION