라틴어 문장 검색

Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere incohauit, nulla ne religionum quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus infaustum habetur, et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea aduersissimis auspiciis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 3:1)
namque itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 2:1)
et ne cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 2:2)
expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis amicis incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 1:1)
ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 11:2)
nam quo tempore legit incohatam Dindymi dominam, ex eo misellae ignes interiorem edunt medullam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 354)
est enim venuste Magna Caecilio incohata Mater.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 356)
Comedia vero inchoat asperitatem alicuius rei, sed eius materia prospere terminatur, ut patet per Terentium in suis comediis.
(단테 알리기에리, Epistolae 101:7)
- Omnium copiarum provincialium dux constitutus est Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.2)
Consilii publici consors, judexque curialis, constitutus est Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.1)
Duces audaces, hostilitatis initio, sese insigniverant, deductoresque sibi adeo obnoxios fecerant, ut a praefectis, nisi suo ipsorum electu constituti fuerint, dirigi nolebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.33)
- Curatores, a rege Britanno ad pacem concordiamque restituendam constituti, colloquium frustra tentant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.3)
Ante belli initium, Anglicani exercitus dux, ejusque frater, qui classi praeerat, curatores a rege Britanno, ad pacem concordiamque Angliam inter et colonias restituendam, constituti, colloquia de pace transigenda habere decernunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.17)
Ratio, enim, Indos Americanos ad humaniorem vitae institutionem alliciendi, a Washingtonio inchoata, ab ejus successoribus sedulo servata est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.40)
- Bello cum republica Gallica imminente, copiarum Americanarum imperator Washingtonius constitutus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION