라틴어 문장 검색

uno modo secundum quod fabricatur ab autore suo, et sic est actio - et secundum istum modum Virgilius primo Eneidorum dicit Arma virumque cano -;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 122:2)
modo vero agere videtur in alium, et sic tunc alicuius actio, modo quoque passio alicuius videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 122:6)
Et quia prius agitur ipsa quam agat, magis, immo prorsus denominari videtur ab eo quod agitur, et est actio alicuius, quam ab eo quod agit in alios.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 122:7)
6. Et ideo cantio nichil aliud esse videtur quam actio completa dicentis verba modulationi armonizata:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 124:1)
Reducem salvumque ex negotio tantorum periculorum repleto, cives ubique, et omni studio, gratiarum actione dignati sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.27)
Erga meritum tantum, haud ingrata fuit legio Virginiensis, quae, post ejus abdicationem, gratiarum actiones illi una voce decrevit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.20)
eos gratiarum actione dignatus est Congressus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.145)
"omnia munda mundis et nihil reiciendum sit, quod cum gratiarum actione percipitur,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:38)
"quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:2)
Sed ne quis me aestimet dignatione consultationis gravari, quicquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis revolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 1:3)
Tunc Vettius, quamvis ad omnem patientiam constanter animi tranquillitate firmus, nonnihil tamen consultatione tam proterva motus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 5:1)
Sed quia nos ad commemorationem dierum ordo deduxit, de hoc quoque quod Hori nostri consultatio continet pauca dicenda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 1:1)
Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro, utrum fastus vel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere privatas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 27:1)
ἀπόλλων Πύθιος οὐκ ἀπὸ τῆς πεύσεως, id est non a consultatione oraculorum, dictus a physicis aestimatur, sed ἀπὸ τοῦ πύθειν, id est σήπειν, quod numquam sine vi caloris efficitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 50:1)
rescribitque ordine ad ea quae consultatione addita continentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION