라틴어 문장 검색

ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장33)
Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leviterque ibi verti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장216)
in labris vero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장4)
tum inclinandus mucro est, ut transversa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장38)
Eo facto, cutis ad vinculum inclinatur, nudaturque circa pubem velut circulus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장9)
atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장10)
Ubi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장63)
quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장64)
Sub quoque musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장18)
ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장44)
Fereque id, quod a pectore est, . . . id, quod ab umero est, in posteriorem partem inclinatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장3)
Raro vero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se vidisse memoriae mandarint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장5)
Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장18)
Sed abunde est eadem, quae supra (8.2) scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장6)
et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION