라틴어 문장 검색

scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra contudit articulos, qui pro se tolleret atque mitteret in phimum talos, mercede diurna conductum pavit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.9)
Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium cum propter artis bonas tum maxime quod aduersum divitias invictum animum gerebat et auaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장5)
itaque oculorum et aciem contuderat et colorem mutauerat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 17:4)
sunt et torti tali, huic elisa crura, illius inuiolatis pedibus cruribusque femina contudit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:2)
Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium vindicandumque ius beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur.
(세네카, 행복론, Liber III 125:1)
non probam cavillationem esse, nam contundi debere, non vellicari.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 55:4)
nec crebro illis minatur (contundet enim animos et, quid- quid est indolis, comminuetur trepidatione degeneri) nec licentiam vagandi errandique passim concedit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 102:2)
Maeror contundit mentes, abicit, contrahit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:6)
omnem vim doloris tui divina eius contundet auctoritas.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 83:3)
L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 70:1)
ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:9)
habeo en dirae dona Chimaerae, habeo flammas usto tauri gutture raptas, quas permixto felle Medusae tacitum iussi servare malum, adde venenis stimulos, Hecate, donisque meis semina flammae condita serva.
(세네카, 메데아 12:31)
magna pars fibris abest et felle nigro tabidum spumat iecur, ac (semper omen unico imperio grave) en capita paribus bina consurgunt toris;
(세네카, 오이디푸스 5:21)
contusa planctu - sustine, infelix, manum,
(세네카, Thyestes 1069:1)
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saevitiam durae contudit Iasidos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION