라틴어 문장 검색

ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
cum exercitus parte profectus in Achaiam Phthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas voluntate incolentium recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 750:3)
ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 508:1)
quaerendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula diruendam ac traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt, quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset vagatus, portu receptum commeatibus iuvissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 378:1)
muri deinde direptarum urbium diruti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 408:1)
etiamque auctorem habemus Lucium Mummium, qui diruto theatro Corinthiorum ea aenea Romam deportavit et de manubiis ad aedem Lunae dedicavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장18)
dicit etiam quidam commentarius - Firmiani - 'convecta' legendum, ut sit ipsa convecta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5433)

SEARCH

MENU NAVIGATION