라틴어 문장 검색

quod manifestae calumniae est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 183:3)
prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me, qui reprehenderant, quod hoc verbo usus essem, pepigi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 231:1)
Hermagorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis, qui eandem sententiam non iisdem tantum verbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est, cum persuadere non tantum oratoris esse convicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 223:1)
altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 286:1)
nam, ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:5)
causae porro non ad convincendum modo, quod obiicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 129:1)
prius de convincendum est ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti argumentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 267:4)
non est tam grave argumentum, si fatetur quam si convincitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 268:3)
finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 26:1)
ego certe, ne calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 314:3)
inveni qui Calvum praeferrent , inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:2)
convincamus huius quoque amentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 16:3)
in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:1)
quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 47:1)
si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION