라틴어 문장 검색

Iamque solis radiis rutilantibus, tubarumque concinente clangore, pedestres copiae lentis incessibus educuntur, earumque lateri equestres iunctae sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 7:1)
Cumque ita ut ante dictus docuerat perfuga, equitatum omnem a dextro latere sibi vidissent oppositum, quicquid apud eos per equestres copias praepollebat, in laevo cornu locavere confertum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 21:1)
Haec aliaque in eundem modum saepius replicando, maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus, indignationi mixtus auditus est, unanimi conspiratione vociferantium, relictis equis secum oportere versari regales, ne siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe, facilem discedendi copiam reperirent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 34:1)
Dum haec ita aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi, lapsus per funerum strues, cum satellitibus paucis, celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana, fixit intrepidus, ut escensis navigiis, dudum paratis ad casus ancipites, in secretis secessibus se amendaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 58:1)
pertimescens sollertissimus Caesar, ne observata nocte inluni, barbari gelu vinctum amnem pervaderent, cotidie a sole in vesperam flexo, ad usque lucis principium, lusoriis navibus discurrere flumen ultro citroque milites ordinavit, ut crustis pruinarum diffractis, nullus ad erumpendi copiam facile perveniret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 3:1)
Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante, se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens, scrupulose computando et vere, docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 4:1)
Deliberatum est tamen, id quoque lenius vindicari, quam criminum magnitudo poscebat, hactenus ultione porrecta, ut ad longinqua translati, amitterent copiam nostra vexandi, quos pericula formidare monebat scelerum conscientia diutius commissorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 2:1)
Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret hostiles, et ausuros immania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso, terras eorum invaderet repentinus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 1:1)
Rex enim Persidis, ferarum gentium quas placarat adiumentis accinctus, augendique regni cupiditate supra homines flagrans, arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens, et superstitiones omnes consulens de futuris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:2)
Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 4:1)
Actum est tamen cautius, ne (ut fingebat) rursus accitus idem Ursicinus, metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 6:1)
Educatus enim in medio, ut rerum omnium gnarus, auditorum nanctus vegetos sensus, et aurium delenimenta captantes, nec laudantium, sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium, iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum assiduos casus, et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis, quasi dirimente quodam medio fetiali, Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores quos armipotentia fretos, successibusque magnificis, ita dilatasse decuerat regna, ut toti Asia imperarent, eo maxime tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus, sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 7:1)
Laudato firmatoque concordi omnium voluntate consilio, conversisque universis ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta, quae poscebat procinctus adventans, perpetua hieme parabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 4:1)
Proinde curarum crescente sollicitudine, inde passibus citis Amidam pro temporis copia venimus, civitatem postea secutis cladibus inclutam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 17:1)
super his campos omnes incendi, ne pabulorum suppeteret copia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION