라틴어 문장 검색

Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 1:3)
Animadvertebas igitur, etsi tum nemo erat admodum copiosus, verum tamen versus ab is admisceri orationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:9)
haec duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:4)
negat Epicurus iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunae, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 49:1)
at quam rhetorice, quam copiose!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:3)
quem morem cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem disputaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 11:2)
Haec disputavimus non considerando obscurationem Cometarum per fumum illum maximè copiosum & crassum, quo caput circundatur, quasi per nubem obtusè semper lucens.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:1)
Planetarum quoque lux copiosior est, caudae verò nullae:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:24)
& quia vapor in columnae latere praecedente paulo recentior est, ideo etiam is ibidem aliquanto densior erit, lucemque propterea copiosius reflectet, & limite minus indistincto terminabitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:20)
Cujus rei rationem esse conjectabatur quod materia capitis sub initio copiosior esset & paulatim consumeretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:14)
Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:7)
et cicaronem meum, et amphoras copiosas gypsatas, ne effluant vinum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:24)
Simul rogavit esset an dulcis liquor Et copiosus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.3)
Mori contractam cum te cogunt frigora, Me copiosa recipit incolumem domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.19)
Adhuc supersunt multa quae possim loqui, Et copiosa abundat rerum varietas;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION