라틴어 문장 검색

Atque est pars corporis mundi qua ipse si tangatur, sentire queat magis quam arbores vel plantae, quae terrae radicitus affixae, eadem anima vivificari dicuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:7)
Nunquid ex effossione terrae potius sentiret mundus quam arbores ex frondium avulsione vel totius corporis sui abscisione?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:8)
Praeterea cum dicant animam mundi singulis infusam corporibus ea animare quae ad animandum apta reperit, quid opus erat creatione nostrarum animarum quas postea factas Plato esse commemorat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:10)
aut quid opus est animam mundi his corporibus nostris inesse quae non animat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:11)
Quid enim evidentius quam corpora nostra ex propriis animabus humanis magis quam ex anima mundi vitam animalem habere?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:12)
His quippe animabus praesentibus statim animata sunt et, iisdem absentibus inanimata, licet ut aiunt, in eis anima mundi etiam post mortem perseveret, quae in omnibus tota est corporibus, et in his in quibus vacat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:13)
Quid etiam est quod absentibus humanis animabus, anima mundi corpora nostra, licet eis insit, animare non sufficit, cum ipsa, testante Platone, cunctis invisibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:14)
Nunquid minoris efficaciae est in nobis quam caeterae animae, aut cum jam corpora nostra defuncta sunt, non sunt idonea ad animandum, sicut antea erant praesentibus humanis animabus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:15)
Conferant animae humanae corporibus nostris animalem vitam, conferat anima mundo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:19)
Nisi fallor, Spiritum sanctum intellexerunt philosophi ipsis animabus nostris vitam spiritalem, distributione scilicet suorum donorum, ut sicut singulae animae vita corporum, Spiritus autem sanctus vita animarum, quas vegetando ad profectum bonorum operum promovet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:1)
Quod itaque modo animae nostrae corpora sancti Spiritus dicendae sunt, quas ipse per aliquod gratiae suae donum quasi templum inhabitat, et virtutibus vivificat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:2)
Sicut enim vita corporis anima est, sic vita animae Deus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:4)
sicut exspirat corpus cum animam emittit, ita anima cum Deum amittit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:5)
Deus amissus mors animae, anima amissa mors corporis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:6)
Mors corporis necessaria, mors anima voluntaria.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION