라틴어 문장 검색

dico igitur rerum effigias tenuisque figuras mittier ab rebus summo de cortice eorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:3)
Principio externa corpus de parte necessum est, aëriis quoniam vicinum tangitur auris, tundier atque eius crebro pulsarier ictu, proptereaque fere res omnes aut corio sunt aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:3)
praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:5)
vitigeni latices aquai fontibus audent misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:4)
idque ratum Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque voragine ripas Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 22:2)
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis ora pro personis, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 8:2)
at faciles praebere alimenta carinae Nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:32)
Sed quandam volo nocte nigriorem, Formica, pice, graculo, cicada.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV3)
Et fatuam summa cenare pelorida mensa Quosque tegit levi cortice concha brevis, Ostrea Baianis quam non liventia testis, Quae domino pueri non prohibente vorent?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII2)
Iste licet digitos testudine pungat acuta, Cortice deposita mollis echinus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXVI Echini1)
Levis ab aequorea cortex Mareotica concha Fiat:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCIX Concha1)
non nulli apud veteres candelabra dicta tradunt quae in capitibus uncinos haberent, quibus affigi solebant vel candelae vel funes pice delibuti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7278)
Masurius Sabinus delubrum, effigies, a delibratione corticis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2259)
nam antiqui felicium arborum ramos cortice detracto in effigies deorum formabant, unde Graeci ξόανον dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 22510)
virgulta copiose virgulta hastilia, silvam, ramos, arborem, vimen, corticem, stipitem, segetem, iacula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 231)

SEARCH

MENU NAVIGATION