라틴어 문장 검색

Natura saepenumero complexio habetur quaedam, quae pensatur, comprehenditur agiturque, at creatio ut donum tantum intellegi potest, quod de patenti omnium Patris manu manat, sicut illuminata amore realitas quae ad universalem communionem nos congregat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 98:2)
Creatio ad amoris genus spectat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:5)
Sic Patris affectio in unamquamque creaturam recidit, cui in mundo tribuit locum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:9)
84. Cum instamus dicentes imaginem Dei esse hominem, hoc non patitur ut obliviscamur unamquamque creaturam suas agere partes ac nullam supervacaneam esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:1)
Propriae amicitiae cum Deo historia in quodam geographico loco usque succrescit, qui perquam personale fit signum, atque in unoquoque nostrum memoria residet locorum, permultum iuvantium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:4)
Cum suis colloquens discipulis, eosdem ad paternam necessitudinem agnoscendam invitabat, quam Deus omnibus cum suis creaturis habet, atque ipsis moventi blandimento memorabat quomodo suos ob oculos unaquaeque earum magnum habeat pondus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 129:3)
99. Ad christiano more realitatem intellegendam, totius creationis sors ex Christi mysterio pendet, qui inde ab omnium rerum ortu adstat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:1)
Recordamur, secundum narrationem biblicam de creatione, Deum hominem in paradisum collocavisse modo creatum (cfr Gn 2,15) non solum ut ea quae exsisterent curaret (custodiret), sed ut ibi operaretur (coleret) ad fructus gignendos.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 164:2)
128. Iam inde a nostra creatione ad opus vocamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:1)
129. Ut offerri usque possit opus, oportet oeconomia promoveatur quae foveat productionis diversitatem atque negotiorum creationis fecunditatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:1)
130. In cogitatione philosophica et theologica creationis, quam demonstrare studuimus, clare animadvertitur personam humanam, sua cum peculiari ratione suaque scientia, non esse elementum externum qui ex toto excludi debeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 171:1)
Quivis usus et experimentum “integritatis creationis religiosam postulat observantiam”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 171:5)
Utcumque res se habet, legitima est actio quae ad naturam spectat “ut ea adiuvetur secundum suam essentiam ad sese explicandam, quam est creationis, quam Deus voluit”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 173:3)
Propter mutationum amplitudinem, non iam possumus propriam liberamque invenire responsionem ad unamquamque quaestionis partem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 183:6)
Neque notio qualitatis vitae imponi potest, sed est intellegenda intra mundum signorum et consuetudinum propriorum uniuscuiusque coetus humani.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION