라틴어 문장 검색

Libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 352:1)
postero die arma lecta conici in acervum iussit consul sacrumque id Vulcano cremavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 138:1)
hoc autem erit, si architectus erit usu peritus, praeterea ingenio mobili sollertiaque non fuerit viduatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장29)
Dani vero famosissimum Aquisgrani palatium igne cremant et monasteria, civitates Treveris nobilissimam et Coloniam Agrippinam, palatia quoque regum et villas cum habitatoribus terrae interfectis igne cremaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:2)
Ait enim si feminae, quae morte viduatur amantis, licet post biennii metas alium sibi amatorem appetere, multo magis ei debet mulieri licere, quae vivo [et ultra] viduatur amante et quae nullius nuntii vel litterae ab amante transmissae potuit a praefato tempore visitatione gaudere, maxime ubi non deerat copia nuntiorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:4)
Dum igitur ipsa Saxonum gens coepisset seviens domos forinsecus incendia cremare, venerunt ad quandam basilicam in loco, qui dicitur Fricdislar, quam sanctae memoriae Bonefacius novissimus martyr consecravit atque per spiritum prophetiae praedixit, quod nunquam incendio cremaretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION