라틴어 문장 검색

caret epulis exstructisque mensis et frequentibus poculis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:3)
sed repente e vestigio ex homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est Verres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:4)
non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuventate pocula ministrante laetari arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden ab dis raptum ait propter formam, ut Iovi bibere ministraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:5)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret, quo sonitu reddito adridens propino inquit hoc pulchro Critiae, qui in eum fuerat taeterrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:5)
Graeci enim conviviis solent nominare, cui poculum tradituri sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:6)
"ecce inter pocula quaerunt Romulidae saturi, quid dia poemata narrent;"
(페르시우스, 풍자, satire 124)
Cecidit etiam mensa cum argento, et ancillae super torum marcentis excussum forte altius poculum caput tetigit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:6)
Nec non cocus potione honoratus est et argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:2)
Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:4)
Habuimus tamen in primo porcum poculo coronatum et circa saviunculum et gizeria optime facta et certe betam et panem autopyrum de suo sibi, quem ego malo quam candidum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:4)
Instat Eumolpus, et cum puer illi potionem dedisset, Malo te inquit quam balneum totum siccatoque avide poculo negat sibi unquam acidius fuisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:9)
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis, sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:9)
Unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum myrrhinum se poculum bibisse refert
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VII*2)
Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)

SEARCH

MENU NAVIGATION