라틴어 문장 검색

In cubiculo suo totas delicias habeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:10)
sed vos saevas inponite leges, ut praeceptori verborum regula constet, ut legat historias, auctores noverit omnes tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis, quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII111)
Lateranus ad illos thermarum calices inscriptaque lintea vadit maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis amnibus et Rheno atque Histro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII66)
omnis convictus, thermae, stationes, omne theatrum de Rutilo;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI2)
Cum ventum est ad cubiculum, verba iurationis concipit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:8)
qui cum iussus occidi in Reatino lateret, latebris proditis unus ex servis anulo eius et veste insignitus in cubiculo ad quod inruebant qui persequebantur pro domino iacuit, militibusque ingredientibus cervicem praebuit et ictum tamquam Urbinus excepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 16:3)
Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV7)
Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis, Et thermas tibi habe Neronianas.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVIII3)
In thermis serva, Caeciliane, tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXVIII2)
Titine thermis an lavatur Agrippae An inpudici balneo Tigillini?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX10)
Neronianas is refrigerat thermas.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXV2)
Horridus ut primo semper te mane salutem Per mediumque trahat me tua sella lutum, Lassus ut in thermas decuma vel serius hora Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVI2)
In thermas fugio:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIV7)
Gymnasium, thermae, stadium est hac parte:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVIII4)
Sed gestatio, fabulae, libelli, Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae, Haec essent loca semper, hi labores.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XX3)

SEARCH

MENU NAVIGATION