라틴어 문장 검색

"Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:12)
In nostrum locum statim audivimus te illius adhaesisse consortio et numquam ab illa ne trans-versum quidem unguis, ut dicitur, recessisse eadem domo, eodem cubiculo, una usam cubili et omnibus in urbe clarissima notum fieret et te matrem et illam filiam repperisse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 8:1)
respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI54)
sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae in saltu venantur aves, hinc praeda cubili ponitur:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV30)
terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile praebebat multa et molli lanugine abundans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:13)
flamma quidem [vero] cum corpora fulva leonum tam soleat torrere atque urere quam genus omne visceris in terris quod cumque et sanguinis extet, qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una, prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera ore foras acrem flaret de corpore flammam?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:9)
eiectique domo fugiebant saxea tecta spumigeri suis adventu validique leonis atque intempesta cedebant nocte paventes hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:21)
sic odium coepit glandis, sic illa relicta strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:1)
Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam devorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se revolvi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 12:1)
licet hoc nomen ex nece draconis inditum deo Graeci fabulentur, quae tamen fabula non abhorret ab intellectu naturalis archani:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:2)
Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed, ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui Πύθων vocitabatur, invasisse cunas deorum, Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 52:1)
Haec est autem de nece draconis ratio naturalis, ut scribit Antipater Stoicus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:1)
sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:3)
Est et alia ratio draconis perempti.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:1)
Nam solis meatus, licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum ventorum vices certa deflexione variando iter suum velut flexum draconis involvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION