라틴어 문장 검색

Et similis legitur Cometa anni 1101 vel 1106, cujus Stella erat parva & obscura (ut ille anni 1680) sed splendor qui ex ea exivit valde clarus & quasi ingens trabs ad orientem & Aquilonem tendebat, ut habet Hevelius ex Simeone Dunelmensi Monacho.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:10)
"cantas, cum fracta te in trabe pictum ex umero portes?"
(페르시우스, 풍자, satire 166)
nihil obstat quin trabe vasta Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante seductum moneat:
(페르시우스, 풍자, satire 586)
at vocat officium, trabe rupta Bruttia saxa prendit amicus inops remque omnem surdaque vota condidit Ionio, iacet ipse in litore et una ingentes de puppe dei iamque obvia mergis costa ratis lacerae:
(페르시우스, 풍자, satire 617)
81 P.L.M. Parvula securo tegitur mihi culmine sedes uvaque plena mero fecunda pendet ab ulmo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:1)
Ipsa vero cryptoporticus tum maxime caret sole, cum ardentissimus culmini eius insistit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 19:1)
Nam laetissima vitis per omne tectum in culmen nititur et ascendit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 39:1)
Vela colorati qualia Seres habent, Vel pede quod gracili deducit aranea filum, Cum leve deserta sub trabe nectit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 146)
exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam, quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 331)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
sanguis equi suffimen erit vitulique favilla, tertia res durae culmen inane fabae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권496)
Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo Cinyphiam foedo corpore pressit humum, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, Funereoque graves edidit ore sonos . Protinus Eumenides lavere palustribus undis , Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, Terque cruentatas increpuere manus . Gutturaque imbuerant infantia lacte canino :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:1)
Quique trabes pressas in humum mittebat in auras, Aequoris aspiciens huius et huius aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:8)
Siqua domus mansit potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tamen altior huius unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:12)
Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca et ducit remos illic, ubi nuper ararat, ille supra segetes aut mersae culmina villae navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION