라틴어 문장 검색

Hac data occasione eorum monita et praecepta exequi gaudebat, regem appellans patronum suum et patrem et protectorem (nam haec ipsa verba rex literis suis postera inseruit ad civitatem Londini missis, quibus humanitatem archiducis prolixe commendavit) cum aliis verbis honorificentissimis quae amorem suum et observantiam erga regem testarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:16)
utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus aucta et cumulata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:8)
et relaxatio earundem (postquam amplius cumulari non sustinuerint) in deorsum, quae sit refluxus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:9)
Nobiles genere minus invidiae expositi sunt cum honoribus cumulantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 10:2)
Etenim in alio quovis fidei genere partes tantum vitae aliis commendamus, terras, bona, liberos, existimationis, et alia negotia particularia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:3)
Postquam enim res diutius tanquam an aequilibro rem suspensae haesissent, tum demum unius alicuius in partes transitio victoriam refert, in eumque gratiae omnes cumulatae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:18)
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장43)
curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장25)
At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장24)
Ad haec autem considerans de proximo potentes et vicinos regno temporibus insidiantes et eventum exspectantes, designavi filium Antiochum regem, quem saepe recurrens in superiora regna plurimis vestrum committebam et commendabam; et scripsi ad eum, quae subiecta sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장25)
Quamlibet enim hoc iudicium multis artibus probetur excultum, uno tamen cumulatur examine.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:15)
Rusus bis xxxii facti a lxiiij non discedunt, et tricies bis ii eosdem cumulant, et semel lxiiij vel untias sexagies quater multiplicata eundem numerum sine ulla variatate restituent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 17:4)
Ponas enim j licebit, et post hunc ij et iiij, qui in septenarium cumulantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:11)
At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:10)
Decimius quaestorius qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit ac se fugae commendat.
(카이사르, 아프리카 전기 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION