라틴어 문장 검색

dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 347:1)
duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 445:1)
itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequentes hostem et signa et ordines confuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 462:1)
cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis quod vineis contectum erat ducere instituunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 79:1)
consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnes iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura ut quam aequissima esset per milites divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 292:1)
in domo quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cumulum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 754:1)
itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 700:1)
ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 136:2)
priorum nostrorum benefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in officio est, expleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 279:2)
Sallustius consedit in valle virgulta nemorosaque 'virgulta' pro virgultosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5163)
cumulo] exuberante fluctu, cum cumulo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1053)
si 'acie', subaudimus virgulta, ut sit, ipsa virgulta nondum falcis acie tem- ptanda sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3653)
cornea virgulta et myrtus bene legit hastis apta virgulta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 226)
arentem in silvam pro 'aridam'. virgvlta sonantia lauro quaeritur quid sit 'virgulta sonantia lauro'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5221)
ingens silva locum et magno cedunt virgulta fragore defectus 'cedit silva, cedunt et virgulta fragore', cum utique a minore ad maius venire debuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6771)

SEARCH

MENU NAVIGATION