라틴어 문장 검색

Venerunt et ex Brittonum primoribus, quos illius limitis custodes adducere voluerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 314:3)
Baldricus vero et Geroldus comites ac Pannonici limitis praefecti in eodem conventu adfuerunt et adhuc de motu Bulgarorum adversum nos nihil se sentire posse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 316:1)
Ante quorum adventum Aizo Sarracenorum auxilio fretus multa eiusdem limitis custodibus adversa intulit eosque assiduis incursionibus in tantum fatigavit, ut quidam illorum relictis, quae tueri debebant, castellis recederent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:3)
fluentum Limite non uno querit uterque siti.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:3)
Dum niue candet humus, glacies dum sopit aquarum Cursus, in colubrum turbida seuit hyemps.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:1)
Hic latet, hic latebras cursu mendicat inepto.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:10)
Mula rapit cursum, nam mulam mulio cogit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mula et musca 39:1)
Cur pede sopito cursum tempusque moraris?
(ANONYMUS NEVELETI, De mula et musca 39:3)
Fit mora de cursu.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:3)
dum uincere certat, Vincitur et cursum uiscera rupta negant.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:9)
item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.
(아풀레이우스, 플로리다 10:5)
ut ait Lucilius, tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum, releuant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter insumunt.
(아풀레이우스, 플로리다 21:4)
Tunc invocato hilaro atque prospero Eventu cursu me concito proripio, ut Hercule ipse sentirem non asinum me, verum etiam equum currulem nimio velocitatis refectum.
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:3)
"Tunc illa simplicitate nimia pristini sermonis oblita, novum commentum instruit atque maritum suum de provincia proxima magnis pecuniis negotiantem iam medium, cursum aetatis agere, interspersum rara canitie."
(아풀레이우스, 변신, 5권128)
Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus abrumpo, meque quadripedi cursu proripio, nec tamen acutulae anus milvinos oculos effugere potui:
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION