라틴어 문장 검색

ii frequentes Rhodios orare institerunt ne urbem et vicinam sibi et cognatam innoxiam perire sinerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 192:1)
quid cum aliis aeque innoxiis populis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 567:3)
huic consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famae damnosa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 97:1)
idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 399:1)
orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes saevirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 648:1)
periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 140:1)
ita innoxius adulescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 290:1)
tot milia capitum innoxiorum, fidem implorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessimo exemplo venisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani pacatos servire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 83:1)
ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 115:2)
missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 30:2)
esse autem iudicia apud sese more maiorum comparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur, si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 50:1)
"haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 461:2)
Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis, ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 285)
Quid tibi commercist cum dis damnosissimis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 211)
Decet innocentem servom atque innoxium confidentem esse, suom apud erum potissimum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 514)

SEARCH

MENU NAVIGATION