라틴어 문장 검색

" Pro ipsis est," inquis, " in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari ?
(세네카, De Providentia, book 1 23:2)
Nunc vero in tanta bonorum egestate minus fastidiosa fiat electio.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 70:1)
Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem voca, quod voles ignominiosum securitati nomen impone.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 75:2)
Quae sunt divitiae, quas non egestas et fames et mendicitas a tergo sequatur ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:4)
Atqui ab hac occupatus quomodo resistet labori et periculo, egestati et tot humanam vitam circumstrepentibus minis ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 53:3)
Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, - morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:3)
non virtutis scientiam sed egestatis professus est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 93:5)
patruus in egestatem incidit;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.4)
pater in egestatem incidit, petit alimenta.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.7)
Respublica debilitatem consolatur, non emit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.13)
Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.17)
post sacerdotium magis est obseruanda debilitas;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.23)
Sic diuisit, ut si uellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in seruitute.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.11)
Cur ergo queror, si egestate delector?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.18)
mox tecta flammis" concitant urbis meis, ignes ruinae noxium populum premant turpisque egestas, saeva cum luctu fames.
(세네카, 옥타비아 12:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION