라틴어 문장 검색

Sed terror hominibus mentem consiliumque eripit et membra debilitat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:2)
Itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes, constratae numero XVI, eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur;
(카이사르, 내란기, 3권 27:4)
infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장5)
Dei populum affligit et tenet in carcere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM111)
siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, vix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium9)
nam et intermissus propter civiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장13)
ex quo casu quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장21)
Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes gravis habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장19)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장81)
Illud iure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et adfligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장97)
celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장17)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장35)
si altera gravior, altera longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa vi, an haec tempore, et post eam dandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장31)
multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus adfligunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장38)
Harum ingens dolor esse consuevit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION