라틴어 문장 검색

Numa ut in menses annum, ita in dies mensem quemque distribuit, diesque omnes aut festos aut profestos aut intercisos vocavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 2:1)
Festi dis dicati sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 2:2)
Festis insunt sacrificia epulae ludi feriae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:1)
Ergo de divisione festorum et profestorum dierum latius disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:8)
Haec de festis et qui inde nascuntur, qui etiam nefasti vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 13:1)
quia nec Latinarum tempore, quo publice quondam induciae inter populum Romanum Latinosque firmatae sunt, inchoari bellum decebat, nec Saturni festo, qui sine ullo tumultu bellico creditur imperasse, nec patente Mundo, quod sacrum Diti patri et Proserpinae dicatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 17:1)
Hoc enim festo religiosae domus prius famulos instructis tamquam ad usum domini dapibus honorant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 23:1)
nos honorem dei cuius hoc festum est nullo admixtu voluptatis augemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 6:2)
Secundum Pompeium Festum religiosi sunt qui facienda et vitanda discernunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:1)
Nam festis diebus rivos veteres sordidatos detergere licet, novos fodere non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:5)
Cavetur enim in iure pontificio ut, quoniam oves duabus ex causis lavari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur, festis diebus purgandae lanae gratia oves lavare non liceat, liceat autem, si curatione scabies abluenda sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 11:2)
Ambarvalis hostia est, ut ait Pompeius Festus, quae rei divinae causa circum arva ducitur ab his qui pro frugibus faciunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:2)
*Iulius Festus de verborum significa­tionibus libro tertio decimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 9:2)
Et quoniam Festus pertinere ad cerimonias ait, hoc idem docuit Maro adiciendo sacrum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 11:2)
Adiciendo deinde sacrum ostendit morem cerimoniis dicatum, quod Festus adseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION