라틴어 문장 검색

Sic autem dies, dii a veteribus declinatum est, ut fames fami, pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii, acies acii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 10:1)
' Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei quam significat non abhorret, ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:4)
sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 3:2)
atque inibi, quod praecox declinatum praecocis facit, non praecoquis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 1:3)
Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 11:1)
Imperitiores autem cum parti legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 4:1)
cuius origo, ut a 'vetere' 'vetustius' ac ' veterrimum,' sic a 'novo' declinatum 'novius' et novissimum.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXI 3:4)
ut omnibus scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:2)
Quaere etiam, si videtur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata invitus coniveat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru vehementius facto sensim pavescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis inmanibus obrigescat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 12:4)
Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes viri aut obeundis abhorreant aut sustinendis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 15:1)
Videntur autem verba ista si aliter non potest a significatione quidem voculae huius de qua quaerimus non abhorrere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 6:1)
Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris, Hic, inquit, est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Uticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur Laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 4:1)
Sed Nerio a veteribus sic declinabatur, quasi Anio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 7:1)
Ad ea cavenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui ' pancratiastae' vocantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 4:3)
Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION