라틴어 문장 검색

His singulis orationis virtutibus vitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 5:1)
Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli quod est obnoxius;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 1:1)
IUSIURANDUM apud Romanos inviolate sancteque habitum servatumque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 2:1)
Ex Aristotelis libro, qui Περι` Μνήμησ inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , VII1)
Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 1:1)
ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 5:1)
sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 3:2)
Quibus modis habitu acies Romana instrui solita sit, quaeque earum instructionum sint vocabula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IX 1:1)
atque ita prae ceteris omnibus enituit et praefulsit decori et honesti dignitas ac, si ei retinendae obtinendaeve incommodum extrinsecus aliquod obstaret, contemptum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:4)
LEPIDISSIMUS liber est M. Varronis ex Satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis Quid Vesper Serus Vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 2:1)
Nam cum omnia ista utrubique multa et cognominata nihil plus demonstrent quam 'proelium,' huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 18:1)
Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo faciem pro totius corporis colorisque habitu dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 7:1)
Per autem, inquit, inconsequens, ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque alio caeli curvamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 11:1)
Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 1:1)
Dignus habitus est qui subpar Laberio iudicaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION