라틴어 문장 검색

"Sed numeris decor est et iunctura addita crudis."
(페르시우스, 풍자, satire 168)
Prudens enim [pridie], cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:4)
Verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:6)
Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis orisque lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:18)
Ut vero spongia uda facies plorantis detersa est et liquefactum per totum os atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube confudit, in odium se ira convertit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:2)
Immo supercilia etiam profert de pyxide sciteque iacturae lineamenta secuta totam illi formam suam reddidit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:2)
| Ego etiam si repositum in pristinum decorem puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius vultum intellegebamque me non tralaticia deformitate esse insignitum, quem alloquio dignum ne Lichas quidem crederet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:4)
Quantum decoris corpore et vultu geris!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.4)
Est illi facies liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 8:1)
Quibus ex causis non minus salubritatis quam decoris interest eam contegi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 98 2:1)
Forma decens, vestis tenuissima, vultus amantis, Et pedibus vitium causa decoris erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 15)
discunt etiam ridere puellae, quaeritur aque illis hac quoque parte decor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 57:3)
in vitio decor est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 60:1)
est et in incessu pars non temnenda decoris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 60:6)
tantum mobilitas illa decoris habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 71:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION