라틴어 문장 검색

claro devenit alveo,
(세네카, Thyestes 364:1)
Adveniente autem profunda estate grana adeo sicca (facta) sunt in nido quod devenerunt ad mediam partem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:6)
accensum quis bile fera famulisque tumentem leniet ardentique in se deflectet ab ira?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus27)
"belli deflecte tumultus et generis miseresce tui."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권99)
tacitis huc gressibus acti deveniunt peritura cohors, hostemque superbum adnixi iaculis et humi posita arma tenentes exspectant densaque nemus statione coronant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권211)
huc volgo monstrante locum manus anxia Lernae deveniunt, cedunt miserorum turba priorum, vix ibi, sedatis requierunt pectora curis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권256)
Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabuntur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:1)
Hoc erat cotidianum opus illius et omnium, qui cum eo erant, ubicumque locorum deuenissent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:2)
At ipsum diu graui dolore uexatum, cum diuersas in partes se torqueret, repente uolutando deuenit in illud loci, ubi rex memorabilis occubuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.17)
Quo post annum deueniens cum exercitu successor regni eius Osuiu abstulit ea, et caput quidem in cymiterio Lindisfarnensis ecclesiae, in regia uero ciuitate manus cum brachiis condidit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII. 1:5)
At ille oculos in inferiora deflectens, uidit quasi uallem tenebrosam subtus se in imo positam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:9)
et paucis cum fratribus per Brettones in prouinciam Anglorum deuenit, ibique praedicans uerbum, ut diximus, monasterium nobile construxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:3)
et siquis sacerdotum in uicum forte deueniret, mox congregati in unum uicani uerbum uitae ab illo expetere curabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 2:9)
Denique nuper freneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, deuenit ibi uespere, nescientibus siue non curantibus loci custodibus, et ibi tota nocte requiescens, mane sanato sensu egressus, mirantibus et gaudentibus cunctis, quid ibi sanitatis Domino largiente consequeretur, ostendit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 4:6)
Hic cum audiret eum ad ciuitatem Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].7)

SEARCH

MENU NAVIGATION