라틴어 문장 검색

Etiam fructibus a semine degenerare contigit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:17)
Nauigauit Hiberniam, et praedicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum paschae tempus, plurimos eorum, et pene omnes, qui ab Hiensium dominio erant liberi, ab errore auito correctos, ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum paschae tempus obseruare perdocuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:5)
quin etiam sedes iubeat si uendere auitas, ite sub imperium sub titulumque, Lares.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 436)
tantisper tutela muliebri - tanta indoles in Lavinia erat - res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 36:3)
intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen, coortum a satis miti principio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 69:1)
haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 166:1)
cum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 225:2)
qui ut regnare coepit, et avitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus aut prave cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album relata proponere in publico iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 335:1)
quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 534:2)
id cumulatum usuris primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 245:1)
qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam, ingenii quod sibi victor induerat spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam venisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 256:1)
ne degeneraveris a familia imperiosissima et superbissima;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 486:2)
tantum pro degeneramus a patribus nostris ut praeter quam oram illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam videamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 165:1)
superavit paternos honores, avitos aequavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 340:2)
Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quicque alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 212:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION