라틴어 문장 검색

restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
operitur nescia caeli mens hominum saevo vivens captiva tyranno, haec putat esse Deum nullum, namque omnia verti casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2310)
nec mirum si membra orbis concussa rotantur, si vitiis agitata suis mundana laborat machina, si terras luis incentiva fatigat:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 174)
"fusos rotantem cernimus Tirynthium:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.191)
"quandoque caelum ceu liber plicabitur, cadet rotati solis in terram globus, spheram ruina menstrualem destruet;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1210)
"cultrum in lacertos exerit fanaticus sectisque Matrem bracchiis placat deam, furere ac rotari ius putatur mysticum;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1436)
septimus insuper annum cardo rotat, dum fruimur sole volubili.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말2)
"manes pete, claudere Averno, inque tenebrosum noctis detrudere fundum, te volvant subter vada flammea, te vada nigra sulpureusque rotet per stagna sonantia vertex, nec iam Christicolas, furiarum maxima, temptes, ut purgata suo serventur corpora regi."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 123)
prona ruentis equi cervice involvitur, ac sub pectoris inpressu fracta inter crura rotatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 169)
" Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur fida satis, sensit medios delapsus in hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:6)
Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere litora, dat signum specula Misenus ab alta aere cavo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:25)
Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:16)
visa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae subito tales effundere voces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:3)
cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris aëra dimovit tenebrosum et dispulit umbras, te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans insonti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 33:10)
Tum regina deum caelo delapsa morantis impulit ipsa manu portas, et cardine verso belli ferratos rumpit Saturnia postes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION