라틴어 문장 검색

Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum ab Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique illud, in quo inerant sortes, collocavissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata, disturbavit et aliud alio dissupavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 110:1)
amores ac deliciae tuae, Roscius, num aut ipse aut pro eo Lanuvium totum mentiebatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 115:2)
Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraculum ab Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique vas illud in quo inerant sortes collocavissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata, disturbavit et aliud alio dissipavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 110:1)
amores ac deliciae tuae, Roscius, num aut ipse aut pro eo Lanuvium totum mentiebatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 115:2)
et te et sororem tuam et matrem maxime diligit salutemque tibi plurimam ascribit et Tulliola deliciae nostrae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 16:3)
ecce aliae deliciae equitum vix ferendae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 19:1)
est enim ὑποσόλοικον, quom velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente ἀναφαίνεσθαι non solum delicate sed etiam inepte peregrinantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 10 2:3)
habeo in deliciis, obsequor, verbis laudo, orno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 30:2)
quae cenae, quae deliciae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 2 4:2)
quid tu Bruto putas et ingenioso et erudito?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 6:8)
Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 9:10)
inludimur enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatoris insolentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 3:6)
deliciae vero tuae, noster Aesopus, eius modi fuit ut ei desinere per omnis homines liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 2:4)
scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 1:2)
Magnum theatrum habet ista provincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis, ingeniosi, abstinentis commendationem atque gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION