라틴어 문장 검색

digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권353)
te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, cum paene est Corsis obruta classis aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권131)
Mentis delubra videmus vota metu belli, perfide Poene, tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권156)
flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, mixtaque erat flammae flamma profana piae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권275)
Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt hic, ubi fit docta multa corona manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권511)
Inde ubi libatos inroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae ad delubra deae, quorum fastigia turpi pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:5)
Forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo delubraque ditia donis esse?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:22)
Subit, hanc arcana profana detexisse manu tum cum sine matre creatam Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, et gratamque deo fore iam gratamque sorori et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 62:2)
Has ubi verborum poenas mentisque profanae cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 67:1)
Hic oculis illum cernentem sacra profanis prima videt, prima est insano concita cursu, prima suum misso violavit Penthea thyrso mater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:2)
Ingemuit regina Erebi testemque profanam fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lympha in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:6)
Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides stravere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:3)
Hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros et monet arcanis oculos removere profanos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:6)
Esse sacerdotes delubraque vestra tueri poscimus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:8)
sic epulas omnes Erysichthonis ora profani accipiunt poscuntque simul.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION