라틴어 문장 검색

At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:6)
quae philosophiam naturalem terminare, non generare aut procreare debet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:4)
cum quaestionem terminent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:8)
Atque hujus inductionis auxilio, non solum ad axiomata invenienda, verum etiam ad notiones terminandas, utendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:9)
hae autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas veras et exquisitas imprimuntur et terminantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:14)
Neque enim speret aliquis terminare quaestionem, utrum in motu diurno revera terra aut coelum rotet, nisi naturam rotationis spontaneae prius comprehenderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:4)
Optime autem cedit inquisitio naturalis, quando physicum terminatur in mathematico.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:6)
id quod demonstrat omnem calorem apud nos esse corpori tangibili quodammodo adversum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 181:2)
Hoc si mens jam ab initio facere tentet affirmative (quod sibi permissa semper facere solet), occurrent phantasmata et opinabilia et notionalia male terminata et axiomata quotidie emendanda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:5)
Tum vero post rejectionem et exclusivam debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus volatilibus) forma affirmativa, solida, et vera, et bene terminata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:7)
Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusivam duplicamus aut repetimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:4)
At nonnullae ex supradictis (veluti notio naturae elementaris, notio naturae coelestis, notio tenuitatis) sunt notiones vagae, nec bene terminatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:5)
Itaque, si haec ita se habeant, manifestum est motum istum rotationis non terminari in coelestibus, sed communicari aeri et aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 338:3)
unde terminatur quaestio, et recipitur natura illa prior pro causa, missa altera et repudiata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:6)
Itaque instantiae crucis circa hoc subjectum eae esse poterint (si modo aliquae sint) quae demonstrent reflexionem a corpore tenui, qualis est flamma, modo sit crassitiei sufficientis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION