라틴어 문장 검색

loquitur ad voluntatem, quicquid denuntiatum est facit, adsectatur, adsidet, muneratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 4:4)
Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 1:3)
nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:1)
sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis nobis faustum putemus nihilque in malis ducamus, quod sit vel a diis inmortalibus vel a natura parente omnium constitutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:2)
Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum attuli expectanti ac me voto exsolvi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:8)
Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, sinon desinat rabies libidine perditorum collecta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:8)
superest ut promissis deus adnuat tandemque me hac sollicitudine exsolvat;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:2)
Implevi promissum priorisque epistulae fidem exsolvi, quam ex spatio temporis iam recepisse te colligo;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 6:1)
a quo singulariter amatus hoc memoriae amici quasi debitum munus exsolvit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 3:4)
Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut aes alienum exsolveret contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis mutuatus ipse gratuitam dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:2)
Addidit etiam petendum a consulibus ut referrent sub exemplo legis ambitus de lege repetundarum, an placeret in futurum ad eam legem adici, ut sicut accusatoribus inquirendi testibusque denuntiandi potestas ex ea lege esset, ita reis quoque fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 2:1)
et iam tuis denuntiavi, si rursus tam multa attulissent, omnia relaturos.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 2:3)
' Tum ex consilii sententia iussit denuntiari heredibus omnibus, aut agerent aut singuli approbarent causas non agendi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 12:4)
si tamen superaverit morbus, denuntio ne quid mihi detis, nisi permittentibus medicis, sciatisque si dederitis ita vindicaturum, ut solent alii quae negantur.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 3:3)
Quin immo denuntio, ut illum et domi et intra domum atque etiam intra cubiculi limen exspectes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION