라틴어 문장 검색

Honestius hic quam Q. Pompeius, quo, cum in eadem causa esset, deprecante accepta lex non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:11)
idque cum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri subtiliter, a quibus esset petendum, et adversarios minaciter terrere possemus et rem gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum versaretur facultas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 90:2)
praesertim si in aliis causis intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis, nihil umquam pro me ipso deprecatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:2)
Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, esse coactum, ut vita se ipse privaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 9:3)
Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere putetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 74:1)
et si in nos aliquod odium offensiove conlata sit, ea tollenda minuendave aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:8)
Quod enim factum negatur, id coargui scripto non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 1:3)
Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:2)
290M Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 43)
sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 4:4)
Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 13:1)
quamquam quod tua mater et soror deprecatur pro pueris, id ipsum et multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus, Antonius et reliqui hostes denuntiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 12 2:5)
ego autem gratiam non habeo si quis, dum ne irato serviat, rem ipsam non deprecatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 2:4)
si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 7:4)
hic te unius sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi, deprecantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION