라틴어 문장 검색

ἤ μ' ἀνάειρ' ἠ` ἐγω` σέ, donec exoratus, ut referebat, et in contubernium ultro inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso Palatium Capitoliumque coniunxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 4:3)
inter uarios iocos, cum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter illi maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans subinde uocem deprecantis quasi etiam in gemitu praedulcem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 33장 1:1)
cum essedario, pro quo quattuor fili deprecabantur, magno omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit admonens populum, quanto opere liberos suscipere deberet, quos uideret et gladiatori praesidio gratiaeque esse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 5:4)
quin et facto per Magos sacro euocare Manes et exorare temptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 4:4)
sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit, Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini Neroneo cupientem inter citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis promittere audentem ideoque egressum theatro reuocauerat, quasi perseuerantis populi legatione suscepta, exorandumque praebuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 4장 1:1)
alterius poenae duos filios adiecit deprecari pro patre conatos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 2:3)
in hunc postea deprecantem non ultra uerba excanduit, et quidem totidem fere atque eadem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:3)
Inde XXX oratoribus missis ad deprecandum triste responsum a rege redditur, non esse veniae locum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 12:3)
strictoque acinace interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 7:6)
"Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem deprecor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:71)
"Itaque si insidiatus sum, poenam non deprecor et finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 5:5)
"pro me deprecor, modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 3:4)
Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt flentesque regem deprecantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 8:4)
Oppidani missis, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 24:1)
Non se deprecari, quin suppliciis sontium expiarentur, quae per contumaciam deliquissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION