라틴어 문장 검색

Quantum vero ad tertium gradum, nimirum simulationem et professionem falsam, illam magis vitiosam et minus politicam duco, nisi forte dignus vindice nodus inciderit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:2)
Nisi forte hi defectus in generosa et heroica ingenia inciderint, quae defectus proprius naturales in honoris sui incrementum vertere nitantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:4)
Quae duo mala cito deprehenduntur et sanantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:5)
Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 6:2)
Alii se subito deprehendi procurant tali tempore quo verisimile est partem cui insidiantur superventuram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 12:2)
Improvisa et audax quaestio aliquando hominem deprehendit et detegit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:2)
Negari enim non potest quod insitum et latens odium seu fastidium societatis, si in aliquo deprehendatur, sapiat nescio quid belluinum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:3)
Hoc omittunt complures, non tam socordi quam aversatione quadam ne se contristent si res nimio plus accisas deprehenderint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:10)
Indoles cuiusque naturalis optime deprehenditur in consuetudine familiari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:12)
Quinetiam cavere imprimis ne, dum foenore feramur in melius, intercipiamur et incidamus in peius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:10)
praecepta quaedam absurde persequuntur in quae casu inciderunt;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:18)
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit, Atque repentinam parat huic inferre ruinam, Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam, Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:20)
"Cura sit incidi tutoris cornua fidi, Me quoque pelle canis, procul hinc qui fetet inanis, Circumquaque tegi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:6)
dicentes: " Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum;
(불가타 성경, 집회서, 2장22)
Ne incidas in mulieris speciem et non concupiscas mulieris opes.
(불가타 성경, 집회서, 25장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION