라틴어 문장 검색

ut in eum, quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti recidisset, eras dignus, ut haberes integram manum, sic enim ut depugnares.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 195:3)
duplicatur interim haec virtus, ut apud Vergilium, ferrumque armare veneno.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 231:4)
ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장4)
Igitur Iugurtha quam maximas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장5)
nec quemquam decere, qui manus armauerit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostis vertere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장5)
Ad contemptum nos doloris armavimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 18:5)
Huius te amor contra durissima armabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:2)
" In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 2:5)
Quomodo ista perplexa sunt, sic ex istis non singulares morbi nascuntur, sed inexplicabiles, diversi, multiformes, adversus quos et medicina armare se coepit multis generibus, multis observationibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 29:1)
Contra ipsam fortuna non armat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 28:4)
armat bipenni Tyndaris dextram furens, qualisque ad aras colla taurorum popa designat oculis antequam ferro petat, sic huc et illuc impiam librat manum.
(세네카, 아가멤논 16:23)
diuersas uirorum statuemus acies et in mutua uulnera armabimus manus?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 8:8)
Depugnant ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:5)
Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:1)
' Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi ;
(세네카, De Providentia, book 1 71:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION